Midas orat, ut dono dei liberetur



Midas, postquam a deo praemio affectus est, ne tempus consumeretur, statim lapidem manu tetigit: „Fac, ut lapis in aurum mutetur!“ Nam timebat, ne a deo falleretur. Sed lapis in aurum mutatus est. Plenus laetitiae Midas domum contendit; servis imperavit, ut cena opulenta apportaretur. Ubi tamen ad mensam consedit, se donum malum optavisse animadvertit. Nam cibi, ubi a rege tacti sunt, statim in aurum sunt mutati.

Tum rex miser deum oravit: „Oro te, Bacche, ut me dono tam periculi pleno liberes. Nam timeo, ne fame necer; timeo, ne et vitam et divitias amittam“. Deus autem Midae: „Nisi tam stultus esses, nunc fame non vexareris. Auri sacra fames!1 Regi imperavit, ut corpus in flumine Pactolo lavaret. Quod ubi rex fecit, dono dei liberatus est. Nam numen dei effecit, ut vis aurea a Mida in flumen cederet.2 Ex eo tempore3 magna copia auri in flumine Pactolo reperiebatur.

1 fames: зд. жажда, страсть         2 cēdere in: перейти в 3 ex eō tempore: с того времени, с тех пор

 

Canis1 a lupo visitatur

Canis1 in aula catenatus2 est. A domino bono cibo nutritur,3 nam villam custodit4 semperque bene paret. Tum lupus villae appropinquat, aulam intrat. Canis1 lupum salutat et lupo dicit: „Salve, amice! Intra, cibus te exspectat“.

Lupus per aulam currit, villam spectat, interrogat: „Dic, a quo tibi cibus datur, amice?“ Canis1 lupo dicit: „A domino mihi cibus datur, nam vil­lam bene custodio4“. Tum lupus catenam5 videt et clamat: „Tu domino semper pares; dominus, servi, tota familia, villa, aula a te bene custodiuntur,4 et tamen a domino catena5 puniris!6 Res mihi non placet!“ In silvam fugit.

1 canis (nom. sg.): собака  2 catenātus: сидящий на цепи  3 nutrīre: кормить 4 cūstōdīre: охранять   5 catēna: цепь    6 pūnīre: наказывать

 

Marcus asellum1 agit

Gaius filio imperat: „Asellum1 e campo in aulam age, Marce!“ Marcus in campum properat. Ibi clamat et asellum1 vocat, sed asellus1 non paret. Cur non paret? In campo copia herbarum2 est, asellus1 herbas2 devorat, nam aselli1 herbis2 delectantur. Tum Marcus asellum1 fune3 trahit. Tandem asellus1 paret et cum Marco e campo venit. Postea Marcus cum asello1 praeter4 hortum venit. In horto multa mala5 sunt. Marcus mala5 valde amat, sed frustra6 asellum1 in hortum trahit. Asellus1 Marcum hortum intrare non sinit, sed in aulam properat. Ita Marcus ab asello1 in aulam trahitur. Syrus ridet: „ Marcum ab asello1 in aulam trahi video“.

1 asellus: осел  2 herba: трава 3 fune (abl. sg.): переведи «на веревке» 4 praeter (+ acc.): мимо  

5 māla (nom. и acc. pl.): яблоки    6 frustra: тщетно

 

Magister de provinciis Romanis narrat

Magister: „Spectate tabulam, pueri! Quis provincias Romanas nominare potest?“1

Cornelia: „Hispania, Sicilia, Africa, Gallia, Macedonia, Asia provinciae populo Romano parent“. Magister: „Recte, Cornelia. Provinciae a proconsulibus2 administrantur“. Sed Marcus interrogat: „Insula Britannia nonne provincia nostra est, magister?“ Magister: „Britannia populo Romano non paret. Insula Romanis paene ignota est“.

Marcus: „Cur insula contra Galliam sita nobis ignota est?“ Magister: „Neque nautae Romani neque mercatores3 nostri viam longam per oceanum navigant, Marce“.

Tum Marcus: „Mercatores3 nostri et stultitiae4 et timoris pleni sunt. Ego in Britanniam natare5 cupio!“

Cuncti rident. Cornelia: „In Britanniam non natatur,5 sed navigatur“.

1 potest: может 2 prōcōnsul: проконсул, наместник 3 mercātor: торговец 4 stultitia: глупость 5 natāre: плавать (без плавательного средства)

 

De vulpecula et ciconia1

Vulpecula die festo ciconiam1 ad cenam invitavit et convivae patellas2 plenas sorbitionis3 apportavit. Ciconiam1 autem cena non delectavit, nam cibum rostro4 longo capere non potuit.5 Esuriens6 conviva domum volavit.

Postea ciconia1 vulpeculam ad cenam invitavit et lagoenas7 plenas ciborum ante convivam in mensa posuit. Nunc ciconia1 cibum rostro4 capere potuit,5 sed vulpecula frustra laboravit, esuriens6 a cena domum cucurrit. Ita ciconia1 vulpeculam astutia8 superavit et dolum vulpeculae punivit.

1 cicōnia, ae f.: аист       2 patella, ae f.: блюдце 3 sorbitiō, ōnis f.: похлебка     4 rōstrō (abl.): клювом   5 potuit: pf. от posse «мочь»        6 ēsuriēns: переведи «голодным/-ой» 7 lagoena, ae f.: узкогорлый кувшин, бутылка   8 astūtia, ae f.: хитрость

 

Vespa1 parva magnam columbam servat

Aliquando vespa1 in fluvium incidit. Columba in arbore proxima sedebat. Tum vespa1 columbam oravit: „Incauta fui, in fluvium cecidi! Serva me, amica!“ Columba folium2 de arbore revellit;3 folium2 in fluvium cecidit. Tum vespa1 celeriter folium2 ascendit4 et folio2 portabatur. Ita columba vespam1 servavit.

Postridie venator columbam in arbore sedere vidit5 et columbam sagitta6 necare cupivit. Tum vespa1 amicae gratiam referre7 non dubitavit: ad venatorem volavit et manum8 venatoris pupugit.9 Sagitta6 praeter columbam volavit. Ita vespa1 columbam amicam servavit.

1 vespa, ae f.: оса 2 folium (nom. и acc.): листок 3 revellit: pf. от revello «отрывать» 4 ascendit: pf. от ascendere           5 vīdit: pf. от vidēre 6 sagitta, ae f.: стрела  7 grātiam referre: отблагодарить 8 manum (acc.): руку  9 pupugit: pf. от pungere «жалить»

 

De libris Sibyllinis1

Aliquando aetate Tarquinii Superbi mulier, Sibylla nomine, aulam regis intravit et novem2 libros apportavit. Mulier libros in mensa ante regem collocavit et libros sanctos esse oraculaque3 deorum continere4 confirmavit. „Nonne, rex“, inquit, „libros emere5 cupis?“ Postquam rex mulierem de pretio6 librorum interrogavit, mulier magnum pretium6 postulavit. Quod rex libros emere5 negavit,7 mulier statim tres8 libros ex novem2 combussit9 et regem rursus inter­rogavit: „Nonne, rex, nunc libros emere5 cupis?“ Ubi rex rursus negavit,7 mulier alios tres8 libros combussit.9 Deinde rex non iam deliberavit, sed libros reliquos10 magno pretio6 emit.5

Libri a Romanis „libri Sibyllini“1 vocabantur. In libris oracula3 a deis olim de re publica Romana data continebantur.4 Consules imperatoresque Romani libros Sibyllinos1 consulebant, cum de salute rei publicae Romanae agebatur.

1 librī Sibyllīnī: Сивиллины книги (священные книги, которые содержали пророчества о римском государстве)           2 novem: девять    3 ōrāculum, ī n.: оракул    4 cōntinēre: содержать 5 emere (pf.: ēmi): покупать        6 pretium, ī n.: цена          7 negāre: отказываться  8 trēs: три     

9 combussit: pf. от comburere «жечь»       10 reliquī: остальные 11 datus, a, um: данный

 

De Sisypho

De Sisypho, rege callido, a Graecis multae fabulae narrabantur. Ali­quando Thanatos,1 deus mortis,2 ab Iove ad Sisyphum missus est. Sed Thanatos1 a Sisypho dolo superatus et vinctus3 est. Dei, postquam deum mortis2 superatum esse viderunt, valde terrebantur, quod homines a morte2 non iam opprimebantur semperque vivebant. Thanatos1 a Marte deo liberatus et rursus ad Sisyphum missus est. Sed vir callidus deum iterum fefellit.

Tandem post vitam longam Sisyphus a morte2 superatus et in Tartarum4 ductus est. Ibi ita punitur: semper saxum5 magno cum labore in montem subvolvit.6 Sed cum laborem tandem finitum esse existimat, saxum5 rursus devolvitur.7

1 Thanatos (греческий nom. sg.): Taнатос, Смерть 2 mors (gen.: mortis; abl.: morte): смерть   3 vinciō, vīnxī, vīnctum, īre: связывать, сковывать          4 Tartarus: Тартар, подземное царство   5 sāxum, ī n.: камень    6 subvolvere: катить  7 dēvolvere: катить вниз

 

Hercules Hydram1 superat

Olim magna anguis,2 quae Hydra1 nominabatur, incolas Graeciae terrebat. Hydrae1 multa capita erant, ex quibus bestia mala venenum3 in homines mittebat. Postquam iam multi homines, qui bestiae saevae appropinquaverant,4 ab Hydra1 necati sunt, Eurystheus rex Herculem advocavit et virum homines miseros adiuvare iussit. Hercules anguem,2 quae in palude5 immensa se occultabat, diu quaesivit. Postquam Hydram1 invenit, bestiam gladio petivit. Sed ubi Hercu­les caput primum gladio secuit,6 statim duo7 capita nova ex eodem loco8 creverunt.9

Tum Hercules Iolaum amicum advocavit et: „Adiuva me“, inquit, „amice! Dum ego anguem2 vulnero, exure10 vulnera,11 ne capita nova crescant!“12

Ita viri opus durum confecerunt. Tandem, postquam Hercules caput ultimum secuit6, Hydra1 superata est.

1 Hydra: гидра (водяная змея)   2 anguis (acc.: anguem) f.: змея   3 venēnum, ī n.: яд      

4 appropinquāverant: приближались       5 palūs, ūdis f.: болото 6 secō, secuī, sectum, āre «отсекать» 7 duo: два 8 ex eōdem locō: переведи «на том же месте»   9 crēscō, crēvi, crētum, ere: расти 10 exūrere: выжигать, прижигать 11 vulnus, eris n.: рана    12 nē crēscant: чтобы не росли

 

Theseus cum Minotauro pugnat

Olim Minos, rex Cretae insulae, tributum crudele1 ab Atheniensibus2 postulavit, quod filium regis necaverant:3 septem iuvenes4 septemque puellas in Cretam mittere debebant. Qui in labyrinthum ad Minotaurum, bestiam saevam, missi sunt.

Pueri pleni timoris erant: „Quid faciamus? Utinam ne Minotaurus saevus nos capiat et devoret! Utinam dei nos adiuvent et timore liberent!“ Sed Theseus, unus ex iuvenibus,4 ceteros e periculo liberavit: ab Ariadna, filia regis, quae Theseum amabat, filum5 atque gladium accepit. Theseus, ubi labyrinthum intravit, filum5 devolvit.6 Postquam in labyrintho Minotaurum gladio necavit, filo5 e labyrintho cum amicis salvis rursus evasit.7 Tum celeriter cum Ariadna ceterisque navem8 conscendit et Cretam reliquit.

1 tribūtum crūdēle (acc.): жестокую дань 2 Athēniēnses: афиняне 3 necāverant: убили 4 iuvenēs (acc. pl.; abl. pl.: iuvenibus): молодые люди   5 fīlum, ī n.: (смотанная) нить 6 dēvolvo, volvi, volūtum, ere: разматывать 7 ēvādo, vāsi, vāsum, ere: уходить, выходить 8 nāvis, is f.: корабль

 

Vestigia terrent

Leo, rex bestiarum, quod aegrotus erat, se in specu1 occultabat. Multae bestiae, quamquam timidae2 erant, specum1 intraverunt, ut regem aegrotum viderent atque visitarent.

Aliquando etiam vulpecula aditui3 specus1 appropinquavit et diu viam aditumque3 spectavit. Leo, ubi vulpeculam ante specum1 stare vidit, „Intra“, inquit, „amica! Cur regem tuum non visitas?“ Vulpecula: „Intrarem“, inquit, „nisi vestigia ceterarum bestiarum me terrerent“. Leo: „Cur vestigia te terrent?“ Vulpecula: „Multa vestigia in specum1 versa4 esse video, sed nulla5 e specu1 versa4 esse animadverto. Timeo, rex, ne etiam me devores, ut ceteras bestias devoravisti“.

1 specus, ūs m.: пещера 2 timidus, a, um: боязливый 3 aditūs, us m.: вход       4 versus, a, um: направленный   5 nūllus, a, um: никакой


Дата добавления: 2018-09-22; просмотров: 319; Мы поможем в написании вашей работы!

Поделиться с друзьями:






Мы поможем в написании ваших работ!