Hercules incolas timore leonis liberat



Olim incolae Graeciae leone saevo terrebantur. Agros agricolarum a bestia saeva vastatos, etiam homines necatos esse saepe nuntiabatur. Cuncti incolae pleni timoris erant. Itaque Eurystheus rex Herculem, virum magnae virtutis, incolas timore leonis liberare iussit. Nam Hercules filius Iovis erat; saepe contra bestias saevas et viros malos pugnabat.

Hercules vir magni roboris erat. Gladius, clava,1 sagittae arma Herculis erant. Hercules, quod leonem in silva se occultare sciebat, ibi bestiam quaerebat. Tandem magna vestigia bestiae inventa sunt. Leo, quod homines non metuebat, sine timore Herculem appropinquare sivit. Hercules, ubi leonem invenit, sagittas in bestiam misit. Sed bestia sagittis Herculis vulnerata non est, quod corium2 leonis durum erat. Tum Hercules leonem gladio petivit. Gladius fractus est. Deinde magna clava1 caput leonis pulsabat.3 Postquam etiam clava1 fracta est, Hercules consilium audax4 cepit: manibus5 bestiam necavit. Corium2 leonis ad regem Eurystheum portavit. Sed rex Herculem aulam intrare non sivit, quod etiam corium2 leonis metuebat. Ab incolis autem Herculi gratiae actae sunt; semper memoriam Herculis diebus festis et ludis celebraverunt.

1 clāva, ae f.: палица    2 corium, ī n.: шкура      3 pulsāre: бить 4 audāx (acc. sg. n.): смелый    

5 manibus: руками

 

Pater f ī li ō s ad concordiam vocat

Agricolae quattuor fīliī erant, quī cottīdiē inter sē iurgābant. Contrōversiae, quae inter fīliōs agēbāntur, patrem vexābant. Sed praecepta,1 quae pater fīliīs dabat, nōn audiēbāntur.

Tandem pater fīliōs, quōrum contrōversiae iam īram excitābant, convocāvit. Frātres, quibus contrōversiae gaudiō erant, convēnērunt tamen et statim patrem interrogāvērunt: „Quā dē causā, pater, virgās, quās in mēnsā iacēre vidēmus, apportāvistī?“ Quī nihil respon­dit, sed ūnam virgam, quam tenēbat, dēmōnstrāvit et frēgit.

Tum fīlium, quī prope stābat, aliam virgam dē mēnsā, in quā iacēbat, capere et frangere iussit. Quod fīlius sine magnō labōre fēcit.

Sed postquam pater quattuor virgās coniūnxit, etiam fīlius maximus, cui rōbur corporis nōn dēerat, frūstrā labōrābat.

Tum pater: „Ecce, mi fīlī“, inquit, „vir, cui nōn sunt amīcī, ā quibus adiuvātur, statim vincitur – ita, ut virga frācta est. Virī autem, quōrum animī amīcitiā concordiāque coniūnctī sunt, semper vincunt. In concordiā rōbur“. Quod fīliī tandem didicērunt patrīque, cuius sapientiam laudābant, grātiās ēgērunt.

1 praeceptum, ī n.: наставление

 

Hercules stabula Augīae purgat

Audite de alio labore, quem Eurystheus rex Herculi imposuit! Fuit in Graecia rex nomine Augīas, cuius divitiae magnae erant. Boves,1 quos possidebat, numquam numerati sunt. Immensa erat copia stercoris,2 quod in stabulis atque in aula iacebat. Nemo stercus2 removebat. Qua ex re incolae odore3 malo, qui totam regionem complebat, vexabantur.

Quod Eurystheus rex audivit. Herculem stabula uno die purgare iussit. Hercules, qui aulam et stabula spectavit, laborem durum esse statim vidit. „Tanta“, inquit, „stercoris2 copia furca4 removeri non potest. Alio modo rem conficere debeo“.

Aquas fluminis, quod praeter aulam fluebat,5 in stabula atque aulam rexit.

Ita Hercules stercus2 e stabulis aulaque removit. Quod totam regionem odore3 malo liberavit.

1 bōs, bovis m.: бык 2 stercus, stercoris n.: навоз           3 odor, is m.: запах 4 furca, ae f.: вилы             

5 fluo, fluxī, fluctum, fluere: течь

 

Dea L ā t ō na celebr ā tur

Niobae, uxōrī rēgis Thēbārum, septem fīliī septemque fīliae erant. Quī numerus rēgīnam magnā superbiā complēvit.

Aliquandō ūna ex fīliīs sorōribus: „Diēs fēstus“, inquit, „deae Lātōnae adest. Cūnctī incolae deam celebrant; memoria deae ab incolīs nōn neglegitur. Quō modō nōs diem fēstum deae celebrēmus, sorōrēs? Dea ā nōbīs nē neglegātur! Quid faciāmus?“

Tum alia: „Āram deae ōrnēmus, sorōrēs! Etiam statua deae ā nōbīs ōrnētur! Deae grātiās agāmus!“

Et alia: „Egōne flōrēs colligam et apportem?“ Sorōrēs: „Nē dubitēmus corōnās pulchrās ē flōribus facere! Nē pigrae sīmus, properēmus cūnctae! Studium nostrum deae grātum sit!“ Cēterae sorōrēs statim clā­mant: „Ita faciāmus!“

 

D ē superbi ā Niobae

Tum fīliae ante āram deae ōrant: „Utinam, dea, propitia sīs familiae nostrae! Utinam semper in tuā grātiā sīmus! Nē terreāmur rēbus adversīs! Utinam servēmur ā perīculīs! Vīta nostra fēlīx1 sit!“ Ita sorōrēs ōrābant, cum Nioba māter advēnit fīliāsque sevēris verbīs vituperāvit: „O, quam stultae estis, puellae! Septem filiī septemque filiae mihi sunt. Nōnne scītis līberōs meōs nōn cūrā deae, sed meā cūrā salvōs esse? Lātōna, cui duo2 tantum līberī sunt, mēcum nē comparētur!“ Lātōna dea, ubī verba impia Niobae audīvit, statim clāmāvit: „Quid faciam? Num ego ā mortālī3 fēminā dērīdear? Tāle4 facinus impūne5 nē maneat! Superbia hominum pūniātur!“ Līberōs suōs, Apollinem et Diānam, cūnctōs līberōs Niobae sine misericordiā sagittīs necāre iussit.

1 fēlīx: счастливый       2 duo (nom . pl.): два       3 mortālī (abl . sg.): смертной      4 tāle: такое         

5 impūne: безнаказанное

 

De Daedalo et Icaro (I)

Daedalus, qui artifex1 praeclarus erat, iam diu in Creta insula in exilio vitam egit. Minos, a quo Creta regebatur, Daedalum labyrinthum aedificare iussit. Quo in aedificio Minotaurus bestia custodiebatur, cui partim2 hominis, partim2 tauri corpus erat. Daedalus, postquam multos annos ibi servivit, regi dixit: „Satis tibi, rex, parui. Nunc mihi via in patriam aperiatur! Tandem mihi cum Icaro filio Cretam relinquere liceat!“ Sed rex, quod Daedalum alia multa et praeclara opera in Creta conficere cupivit, virum insulam relinquere vetuit. Militibus imperavit: „Ne effugiant Daedalus Icarusque! Retineantur in Creta! Maneant in aula mea, serviant, laborent!“ Tum Daedalus deliberavit: „Quid faciam? Quo modo aulam regis relinquam? Captivi sumus“. Icarus clamavit: „Cur nobis insulam relin­quere non licet? Utinam Graeciam, patriam pulchram, videam!“

1 artifex, ficis m.: мастер   2 partim ... partim: отчасти ... отчасти

 

D ē Cr ē t ā ī nsul ā

Temporibus antīquīs Crēta īnsula praeclāra fuit. Homērus poēta cen­tum urbēs in Crētā fuisse nārrat.

Magna fuit glōria et potentia Mīnōis, rēgis īnsulae. Mīnōs magnō exercitū pācem in īnsulā firmābat. Classis rēgis longē lātēque per mare nāvigābat, ab hostibus multīsque aliīs timēbātur. Itaque multae Asiae et Eurōpae gentēs, etiam cīvēs urbium Graecārum, Mīnōi pārēbant tribūtaque solvēbant.

Praeclāra fuit etiam domus rēgis propter lātitūdinem aulae altitūdinemque moenium. Ruīnae1 domūs hodiē ā multīs vīsitantur.

Sed magna ēruptiō ignium,2 quae in proximā īnsulā accidit (Thēra nōminābātur), et potentiae et glōriae rēgnī fīnem fēcit. Nam vī flūctuum, quī per mare ad lītus Crētae appellēbantur, portūs urbēsque ad mare sitae ūnō impetū dēlētae sunt. Nōmen Mīnōis glōriaque rēgnī tantum manent.

1 ruīnae: руины   2 ēruptiō ignium: извержение вулкана

 

De Daedalo et Icaro (II)

Daedalus, quod a rege in Creta retinebatur, cum Icaro filio deliberabat. Icarus: „Qua via in patriam veniamus, pater? Nonne navigemus per mare?“ Sed pater: „Ibi naves regis adsunt. Portus nobis fugitivis clausus est“.

Tandem Daedalus: „Via nova inveniatur! Alas1 conficiamus! Per caelum volemus! Arte mea magnae manus regis vincantur! Caelum petamus! Non imperat Minos caelo“.

Daedalus sibi filioque alas1 ex pennis ceraque2 confecit. Puero dixit: „Moneo te, mi fili: per medias vias volemus. Caelum altum et calorem solis evita! Evita mare!“

Ita custodes regis fefellerunt, qui patrem filiumque iam per caelum volare viderunt. Primus custos: „Num homines per caelum volare credamus?“ Alius custos: „Ego tibi non credo, amice. Oculi te fefellerunt“. Sed alius: „Non oculi, sed Daedalus nos fefellit!“ Custodes timore poenae capti sunt. „Quid faciamus? Num regi Daedalum fugisse nuntiemus? Quo modo poenam regis effugiamus?“

Daedalus filiusque multas horas volaverunt. Iam montes Graeciae videbantur, cum Icarus in caelum altum volavit. Calore solis cera2 alarum1 mollita est. Puer alas1 amisit, in mare cecidit. Pater, postquam corpus filii invenit, Icarum in Icaria insula sepelivit.3

1 āla, ae f.: крыло           2 cēra, ae f.: воск 3 sepelīre: хоронить

 

Bacchus deus Midae r ē g ī gr ā ti ā s agit

Multae fābulae ā poētīs antīquīs dē Midā, rēge Phrygiae, nārrantur. Aliquandō Bacchus, deus vīnī, multīs cum comitibus vīnolentīs1 agmine laetō per Phrygiam migrābat. Etiam Silēnus, quī propter sapientiam olim magister Bacchī fuerat,2 cum deō iter faciēbat. Dum agmen deī prōcēdit, Silēnus vīnolentus1 in hortō obdormīverat.3 Agricolae senem invēnērunt et in aulam rēgis dūxērunt.

Midās adventū hospitis praeclārī delectābātur et Silēnum invītāvit, ut paucōs diēs in aulā manēret: „Ōrō, ut maneās mihique multās fābulās nārrēs“. Ut hospitem gaudiō afficeret, fēstum decem diērum ēgit, in quō Silēnum ōrāvit, ut dē Bacchō cēterīsque deīs nārrāret.

Tandem Bacchus, quī comitem iam dēsiderābat, cum cēterīs advēnit et senem cūrā Midae salvum esse cum gaudiō vīdit. Deus, nē rēgem sine grātiā praemiōque relinqueret, dixit: „Permittō tibi, ut praemium optēs, nē tibi ingrātus videar“. Midās statim optāvit, ut rēs, quās contigisset,4 in aurum mūtārentur. Quod deus dedit.

1 vīnolentus: пьяный     2 fuerat: был    3 obdormīverat: заснул  4 contigisset: «коснется»

 


Дата добавления: 2018-09-22; просмотров: 552; Мы поможем в написании вашей работы!

Поделиться с друзьями:






Мы поможем в написании ваших работ!